Talált 173 Eredmények: hostias in templo

  • et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant adiuvent eum viri de loco suo argento et auro et substantia et pecoribus excepto quod voluntarie offerunt templo Dei quod est in Hierusalem (Liber Esdrae 1, 4)

  • rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini quæ tulerat Nabuchodonosor de Hierusalem et posuerat ea in templo dei sui (Liber Esdrae 1, 7)

  • stetitque Josue filii ejus et fratres ejus Cedmihel et filii ejus et filii Juda quasi unus ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei filii Enadad filii eorum et fratres eorum Levitæ (Liber Esdrae 3, 9)

  • fundato igitur a cementariis templo Domini steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis et Levitæ filii Asaph in cymbalis ut laudarent Deum per manus David regis Israël (Liber Esdrae 3, 10)

  • nam et vasa templi Dei aurea et argentea quæ Nabuchodonosor tulerat de templo quod erat in Hierusalem et asportaverat ea in templum Babylonis protulit Cyrus rex de templo Babylonis et data sunt Sasabassar vocabulo quem et principem constituit (Liber Esdrae 5, 14)

  • dixitque ei hæc vasa tolle et vade et pone ea in templo quod est in Hierusalem et domus Dei ædificetur in loco suo (Liber Esdrae 5, 15)

  • anno primo Cyri regis Cyrus rex decrevit ut domus Dei quæ est in Hierusalem ædificaretur in loco ubi immolent hostias et ut ponant fundamenta subportantia altitudinem cubitorum sexaginta et latitudinem cubitorum sexaginta (Liber Esdrae 6, 3)

  • sed et vasa templi Dei aurea et argentea quæ Nabuchodonosor tulerat de templo Hierusalem et adtulerat ea in Babylonem reddantur et referantur in templo Hierusalem in locum suum quæ et posita sunt in templo Dei (Liber Esdrae 6, 5)

  • tremor etiam et horror invasit sensus eorum ne hoc faceret Hierusalem et templo Domini quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum (Liber Iudith 4, 2)

  • Dominus in templo sancto suo Dominus in cælo sedis ejus oculi ejus in pauperem respiciunt palpebræ ejus interrogant filios hominum (Liber Psalmorum 10, 5)

  • cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de templo sancto suo vocem meam et clamor meus in conspectu ejus introibit in aures ejus (Liber Psalmorum 17, 7)

  • vox Domini præparantis cervos et revelabit condensa et in templo ejus omnis dicet gloriam (Liber Psalmorum 28, 9)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina