Talált 247 Eredmények: ignis Spina

  • Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare. (Prophetia Danielis 3, 17)

  • Et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentis. (Prophetia Danielis 3, 20)

  • Et confestim viri illi vincti cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis. (Prophetia Danielis 3, 21)

  • nam iussio regis urgebat fornax autem succensa erat nimis. Porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis. (Prophetia Danielis 3, 22)

  • Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati. (Prophetia Danielis 3, 23)

  • Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait (Prophetia Danielis 3, 25)

  • Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace, (Prophetia Danielis 3, 49)

  • et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiæ intulit. (Prophetia Danielis 3, 50)

  • Benedicite ignis, et æstus Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 66)

  • Benedicite Anania, Azaria, Misaël Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. Quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis, et liberavit nos de medio ardentis flammæ, et de medio ignis eruit nos. (Prophetia Danielis 3, 88)

  • Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos? Qui respondentes regi, dixerunt Vere rex. (Prophetia Danielis 3, 91)

  • Respondit, et ait Ecce ego video quattuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei. (Prophetia Danielis 3, 92)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina