Talált 247 Eredmények: ignis Spina

  • Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait Sidrach, Misach, et Abdenago servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis. (Prophetia Danielis 3, 93)

  • Et congregati satrapæ et magistratus, et iudices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos. (Prophetia Danielis 3, 94)

  • Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit vestimentum eius candidum quasi nix, et capilli capitis eius quasi lana munda thronus eius flammæ ignis rotæ eius ignis accensus. (Prophetia Danielis 7, 9)

  • Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi et impie agent impii, neque intelligent omnes impii, porro docti intelligent. (Prophetia Danielis 12, 10)

  • quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flammæ (Prophetia Osee 7, 6)

  • ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis (Prophetia Ioel 1, 19)

  • sed et bestiæ agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti (Prophetia Ioel 1, 20)

  • ante faciem ejus ignis vorans et post eum exurens flamma quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti neque est qui effugiat eum (Prophetia Ioel 2, 3)

  • sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam velut populus fortis præparatus ad prœlium (Prophetia Ioel 2, 5)

  • quærite Dominum et vivite ne forte conburatur ut ignis domus Joseph et devorabit et non erit qui extinguat Bethel (Prophetia Amos 5, 6)

  • et erit domus Jacob ignis et domus Joseph flamma et domus Esau stipula et succendentur in eis et devorabunt eos et non erunt reliquiæ domus Esau quia Dominus locutus est (Prophetia Abdiae 1, 18)

  • et consumentur montes subtus eum et valles scindentur sicut cera a facie ignis sicut aquæ quæ decurrunt in præceps (Prophetia Michaeae 1, 4)


“Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade. Confiemo-nos à Sua vontade; é o que podemos fazer. Deus nos libertará, consolará e enorajará.” São Padre Pio de Pietrelcina