Talált 92 Eredmények: inquit

  • delebo inquit hominem quem creavi a facie terræ ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres cæli pænitet enim me fecisse eos (Liber Genesis 6, 7)

  • respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam (Liber Genesis 15, 9)

  • et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur præ multitudine (Liber Genesis 16, 10)

  • negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non est inquit ita sed risisti (Liber Genesis 18, 15)

  • ne quæso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero ibi triginta (Liber Genesis 18, 30)

  • obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter decem (Liber Genesis 18, 32)

  • at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum (Liber Genesis 21, 30)

  • dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti (Liber Genesis 22, 7)

  • at ille servus inquit Abraham sum (Liber Genesis 24, 34)

  • cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meæ (Liber Genesis 27, 2)

  • rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam (Liber Genesis 27, 20)

  • at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum quo hausto (Liber Genesis 27, 25)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina