1. quæ postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum

2. ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi

3. igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos juvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem præceperat ei Deus

4. die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul

5. dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos

6. tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul

7. dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti

8. dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter

9. veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo ædificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum

10. extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium

11. et ecce angelus Domini de cælo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum

12. dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me

13. levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio

14. appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit

15. vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo dicens

16. per memet ipsum juravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito

17. benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli et velut harenam quæ est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum

18. et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ quia obœdisti voci meæ

19. reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi

20. his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo

21. Hus primogenitum et Buz fratrem ejus Camuhel patrem Syrorum

22. et Chased et Azau Pheldas quoque et Jedlaph

23. ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham

24. concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha





“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina