Talált 322 Eredmények: iustitiam Dei remissionem Nam veniam. Gratia Dei divina sapientia
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo (Epistula I ad Corinthios 1, 3)
gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quæ data est vobis in Christo Jesu (Epistula I ad Corinthios 1, 4)
ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi (Epistula I ad Corinthios 1, 7)
non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi (Epistula I ad Corinthios 1, 17)
nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes (Epistula I ad Corinthios 1, 21)
ex ipso autem vos estis in Christo Jesu qui factus est sapientia nobis a Deo et justitia et sanctificatio et redemptio (Epistula I ad Corinthios 1, 30)
ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei (Epistula I ad Corinthios 2, 5)
sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum (Epistula I ad Corinthios 3, 19)
veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem (Epistula I ad Corinthios 4, 19)
quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis (Epistula I ad Corinthios 4, 21)
si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago (Epistula I ad Corinthios 10, 30)
alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu (Epistula I ad Corinthios 12, 9)