Talált 322 Eredmények: iustitiam Dei remissionem Nam veniam. Gratia Dei divina sapientia

  • sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo (Liber Ecclesiastes 7, 13)

  • sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis (Liber Ecclesiastes 7, 20)

  • cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me (Liber Ecclesiastes 7, 24)

  • sapientia hominis lucet in vultu ejus et potentissimus faciem illius commutavit (Liber Ecclesiastes 8, 1)

  • quodcumque potest manus tua facere instanter operare quia nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas (Liber Ecclesiastes 9, 10)

  • et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine quomodo ergo sapientia pauperis contempta est et verba ejus non sunt audita (Liber Ecclesiastes 9, 16)

  • melior est sapientia quam arma bellica et qui in uno peccaverit multa bona perdet (Liber Ecclesiastes 9, 18)

  • muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia (Liber Ecclesiastes 10, 1)

  • si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia (Liber Ecclesiastes 10, 10)

  • verba oris sapientis gratia et labia insipientis præcipitabunt eum (Liber Ecclesiastes 10, 12)

  • quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis (Liber Sapientiae 1, 4)

  • quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et respectus in electos illius (Liber Sapientiae 4, 15)


“Meu Deus, perdoa-me. Nunca Te ofereci nada na minha vida e, agora, por este pouco que estou sofrendo, em comparação a tudo o que Tu sofreste na Cruz, eu reclamo injustamente!” São Padre Pio de Pietrelcina