Talált 122 Eredmények: magnus

  • et factus est timor magnus in universa ecclesia et in omnes qui audierunt hæc (Actus Apostolorum 5, 11)

  • subito vero terræmotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt (Actus Apostolorum 16, 26)

  • magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum (Actus Apostolorum 20, 37)

  • factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisæorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus (Actus Apostolorum 23, 9)

  • est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia (Epistula I ad Timotheum 6, 6)

  • et exivit alius equus rufus et qui sedebat super illum datum est ei ut sumeret pacem de terra et ut invicem se interficiant et datus est illi gladius magnus (Apocalypsis Ioannis 6, 4)

  • et vidi cum aperuisset sigillum sextum et terræmotus factus est magnus et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus et luna tota facta est sicut sanguis (Apocalypsis Ioannis 6, 12)

  • quoniam venit dies magnus iræ ipsorum et quis poterit stare (Apocalypsis Ioannis 6, 17)

  • et secundus angelus tuba cecinit et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare et facta est tertia pars maris sanguis (Apocalypsis Ioannis 8, 8)

  • et post dies tres et dimidium spiritus vitæ a Deo intravit in eos et steterunt super pedes suos et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos (Apocalypsis Ioannis 11, 11)

  • et in illa hora factus est terræmotus magnus et decima pars civitatis cecidit et occisi sunt in terræmotu nomina hominum septem milia et reliqui in timore sunt missi et dederunt gloriam Deo cæli (Apocalypsis Ioannis 11, 13)

  • et visum est aliud signum in cælo et ecce draco magnus rufus habens capita septem et cornua decem et in capitibus suis septem diademata (Apocalypsis Ioannis 12, 3)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina