Talált 122 Eredmények: magnus
qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno cælorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 5, 19)
et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat (Evangelium secundum Matthaeum 8, 24)
et ecce terræmotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de cælo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum (Evangelium secundum Matthaeum 28, 2)
erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens (Evangelium secundum Marcum 5, 11)
et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde (Evangelium secundum Marcum 16, 4)
erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ (Evangelium secundum Lucam 1, 15)
hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus (Evangelium secundum Lucam 1, 32)
accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam (Evangelium secundum Lucam 7, 16)
Judæi ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur (Evangelium secundum Ioannem 19, 31)
sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus (Actus Apostolorum 2, 20)
fiebat autem omni animæ timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis (Actus Apostolorum 2, 43)
audiens autem Ananias hæc verba cecidit et exspiravit et factus est timor magnus in omnes qui audierant (Actus Apostolorum 5, 5)