Talált 46 Eredmények: militum belli

  • quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de cælo fortitudo est (Liber I Maccabaeorum 3, 19)

  • et vidit Judas quia cœpit bellum et clamor belli ascendit in cælum sicut tuba et clamor magnus de civitate (Liber I Maccabaeorum 5, 31)

  • cum introiret autem civitatem Ptolomeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus (Liber I Maccabaeorum 11, 3)

  • seniores in plateis sedebant omnes et de bonis terræ tractabant et juvenes induebant se gloriam et stolas belli (Liber I Maccabaeorum 14, 9)

  • primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes illi autem ducem belli animum habebant (Liber II Maccabaeorum 10, 28)

  • at illis qui cum Esdrin erant diutius pugnantibus et fatigatis invocavit Dominum Judas adiutorem et ducem belli fieri (Liber II Maccabaeorum 12, 36)

  • equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet (Liber Proverbiorum 21, 31)

  • tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis (Liber Ecclesiastes 3, 8)

  • conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suæ exsurrexit et admirans ad nullum timorem (Liber Ecclesiasticus 40, 7)

  • vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum præcepit militiæ belli (Liber Isaiae 13, 4)

  • hæc dicit Dominus Deus Israël ecce ego convertam vasa belli quæ in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldeos qui obsident vos in circuitu murorum et congregabo ea in medio civitatis hujus (Liber Ieremiae 21, 4)

  • et reliquias populi quæ remanserunt in civitate et perfugas qui transfugerant ad eum et superfluos vulgi qui remanserant transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem (Liber Ieremiae 39, 9)


“É doce o viver e o penar para trazer benefícios aos irmãos e para tantas almas que, vertiginosamente, desejam se justificar no mal, a despeito do Bem Supremo.” São Padre Pio de Pietrelcina