Talált 281 Eredmények: nomine

  • audivi quæ dixerunt prophetæ prophetantes in nomine meo mendacium atque dicentes somniavi somniavi (Liber Ieremiae 23, 25)

  • quare prophetavit in nomine Domini dicens sicut Silo erit domus hæc et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator et congregatus est omnis populus adversum Hieremiam in domum Domini (Liber Ieremiae 26, 9)

  • et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas non est viro huic judicium mortis quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos (Liber Ieremiae 26, 16)

  • fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Cariathiarim et prophetavit adversum civitatem istam et adversum terram hanc juxta universa verba Hieremiæ (Liber Ieremiae 26, 20)

  • quia non misi eos ait Dominus et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter ut eiciant vos et pereatis tam vos quam prophetæ qui vaticinantur vobis (Liber Ieremiae 27, 15)

  • quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo et non misi eos dicit Dominus (Liber Ieremiae 29, 9)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ad Ahab filium Culia et ad Sedeciam filium Maasiæ qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et percutiet eos in oculis vestris (Liber Ieremiae 29, 21)

  • pro eo quod fecerint stultitiam in Israël et mœchati sunt in uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter quod non mandavi eis ego sum judex et testis dicit Dominus (Liber Ieremiae 29, 23)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Hierusalem et ad Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem et ad universos sacerdotes dicens (Liber Ieremiae 29, 25)

  • cumque pervenisset ad portam Beniamin erat ibi custos portæ per vices nomine Hierias filius Selemiæ filii Ananiæ et adprehendit Hieremiam prophetam dicens ad Chaldeos profugis (Liber Ieremiae 37, 12)

  • sermonem quem locutus es ad nos in nomine Domini non audiemus ex te (Liber Ieremiae 44, 16)

  • ideo audite verbum Domini omnis Juda qui habitatis in terra Ægypti ecce ego juravi in nomine meo magno ait Dominus quia nequaquam ultra nomen meum vocabitur ex ore omnis viri judæi dicentis vivit Dominus Deus in omni terra Ægypti (Liber Ieremiae 44, 26)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina