Talált 281 Eredmények: nomine
multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine dæmonia ejecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus (Evangelium secundum Matthaeum 7, 22)
et cum transiret inde Jesus vidit hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine et ait illi sequere me et surgens secutus est eum (Evangelium secundum Matthaeum 9, 9)
qui recipit prophetam in nomine prophetæ mercedem prophetæ accipiet et qui recipit justum in nomine justi mercedem justi accipiet (Evangelium secundum Matthaeum 10, 41)
et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam (Evangelium secundum Matthaeum 10, 42)
et in nomine ejus gentes sperabunt (Evangelium secundum Matthaeum 12, 21)
et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit (Evangelium secundum Matthaeum 18, 5)
ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 20)
turbæ autem quæ præcedebant et quæ sequebantur clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus est in nomine Domini osanna in altissimis (Evangelium secundum Matthaeum 21, 9)
dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine Domini (Evangelium secundum Matthaeum 23, 39)
multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent (Evangelium secundum Matthaeum 24, 5)
exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 32)
cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Joseph qui et ipse discipulus erat Jesu (Evangelium secundum Matthaeum 27, 57)