Talált 75 Eredmények: sanguis

  • et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium non in fossis inveni eos sed in omnibus quæ supra memoravi (Liber Ieremiae 2, 34)

  • iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem dicit habitatio Sion et sanguis meus super habitatores Chaldeæ dicit Hierusalem (Liber Ieremiae 51, 35)

  • et inmittam in vos famem et bestias pessimas usque ad internicionem et pestilentia et sanguis transibunt per te et gladium inducam super te ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 5, 17)

  • ad usuram dantem et amplius accipientem numquid vivet non vivet cum universa detestanda hæc fecerit morte morietur sanguis ejus in ipso erit (Prophetia Ezechielis 18, 13)

  • igni eris cibus sanguis tuus erit in medio terræ oblivioni traderis quia ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 21, 32)

  • quia adulteræ sunt et sanguis in manibus earum et cum idolis suis fornicatæ sunt insuper et filios suos quos genuerunt mihi obtulerunt eis ad devorandum (Prophetia Ezechielis 23, 37)

  • viri ergo justi sunt hii judicabunt eas judicio adulterarum et judicio effundentium sanguinem quia adulteræ sunt et sanguis in manibus earum (Prophetia Ezechielis 23, 45)

  • sanguis enim ejus in medio ejus est super limpidissimam petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere (Prophetia Ezechielis 24, 7)

  • audiens autem quisquis ille est sonum bucinæ non se observaverit veneritque gladius et tulerit eum sanguis ipsius super caput ejus erit (Prophetia Ezechielis 33, 4)

  • sonum bucinæ audivit et non se observavit sanguis ejus in ipso erit si autem custodierit animam suam salvavit (Prophetia Ezechielis 33, 5)

  • propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te et sanguis te persequetur et cum sanguinem oderis sanguis persequetur te (Prophetia Ezechielis 35, 6)

  • et dixit ad me fili hominis hæc dicit Dominus Deus hii sunt ritus altaris in quacumque die fuerit fabricatum ut offeratur super illud holocaustum et effundatur sanguis (Prophetia Ezechielis 43, 18)


“É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual. O barco que pára em vez de ir adiante é empurrado para trás pelo vento.” São Padre Pio de Pietrelcina