Talált 173 Eredmények: semper
ut jumentum factus sum apud te et ego semper tecum (Liber Psalmorum 72, 23)
ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper (Liber Psalmorum 73, 23)
quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde (Liber Psalmorum 94, 10)
quærite Dominum et confirmamini quærite faciem ejus semper (Liber Psalmorum 104, 4)
fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum (Liber Psalmorum 108, 15)
fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper præcingitur (Liber Psalmorum 108, 19)
he legem pone mihi Domine viam justificationum tuarum et exquiram eam semper (Liber Psalmorum 118, 33)
et custodiam legem tuam semper in sæculum et in sæculum sæculi (Liber Psalmorum 118, 44)
anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus (Liber Psalmorum 118, 109)
adiuva me et salvus ero et meditabor in justificationibus tuis semper (Liber Psalmorum 118, 117)
et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est ipsum audite semper et ipse vobis erit pater (Liber I Maccabaeorum 2, 65)
et hii qui erant in arce concluserant Israël in circuitu sanctorum et quærebant eis mala semper ad firmamentum gentium (Liber I Maccabaeorum 6, 18)