Liber Psalmorum, 73
1. intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ
2. memor esto congregationis tuæ quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuæ mons Sion in quo habitasti in eo
3. leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto
4. et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuæ posuerunt signa sua signa
5. et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus
6. exciderunt januas ejus in id ipsum in securi et ascia dejecerunt eam
7. incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui
8. dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra
9. signa nostra non vidimus jam non est propheta et nos non cognoscet amplius
10. usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem
11. ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem
12. Deus autem rex noster ante sæculum operatus est salutes in medio terræ
13. tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis
14. tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Æthiopum
15. tu disrupisti fontem et torrentes tu siccasti fluvios Ætham
16. tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem
17. tu fecisti omnes terminos terræ æstatem et ver tu plasmasti ea
18. memor esto hujus inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum
19. ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem
20. respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum
21. ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum
22. exsurge Deus judica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die
23. ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper