Talált 165 Eredmények: templum dedicationem

  • et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque milium et latitudinem decem milium et in ipso erit templum sanctumque sanctorum (Prophetia Ezechielis 45, 3)

  • Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et iudices, duces, et tyrannos, et præfectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuæ, quam erexerat Nabuchodonosor rex. (Prophetia Danielis 3, 2)

  • Tunc congregati sunt satrapæ, magistratus, et iudices, duces, et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuæ, quam erexerat Nabuchodonosor rex. stabant autem in conspectu statuæ, quam posuerat Nabuchodonosor rex (Prophetia Danielis 3, 3)

  • Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel. (Prophetia Danielis 14, 9)

  • Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel præcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege et egressi clauserunt ostium et signantes annulo regis abierunt. (Prophetia Danielis 14, 13)

  • Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis qui subvertit eum, et templum eius. (Prophetia Danielis 14, 21)

  • et ego dixi abiectus sum a conspectu oculorum tuorum verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum (Prophetia Ionae 2, 5)

  • cum angustiaretur in me anima mea Domini recordatus sum ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum (Prophetia Ionae 2, 8)

  • portæ fluviorum apertæ sunt et templum ad solum dirutum (Prophetia Nahum 2, 6)

  • et loqueris ad eum dicens hæc ait Dominus exercituum dicens ecce vir Oriens nomen ejus et subter eum orietur et ædificabit templum Domino (Prophetia Zachariae 6, 12)

  • et ipse extruet templum Domino et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo et erit sacerdos super solio suo et consilium pacis erit inter duos illos (Prophetia Zachariae 6, 13)

  • hæc dicit Dominus exercituum confortentur manus vestræ qui auditis in diebus his sermones istos per os prophetarum in die qua fundata est domus Domini exercituum ut templum ædificaretur (Prophetia Zachariae 8, 9)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina