Talált 165 Eredmények: templum dedicationem

  • Macchabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente templum quidem et civitatem recepit (Liber II Maccabaeorum 10, 1)

  • qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit casleu (Liber II Maccabaeorum 10, 5)

  • templum vero in pecuniæ quæstu sicut cetera delubra gentium habiturum et per singulos annos venale sacerdotium (Liber II Maccabaeorum 11, 3)

  • volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse statuentes judicavimus templum restitui illis ut agerent secundum majorum suorum consuetudinem (Liber II Maccabaeorum 11, 25)

  • commisit cum Juda superatus est ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ qui relictus erat super negotia mente consternatus Judæos deprecans subditusque eis jurat de omnibus quibus justum visum est et reconciliatus obtulit sacrificium honorificavit templum et munera posuit (Liber II Maccabaeorum 13, 23)

  • quod ut ille cognovit fortiter se a viro præventum venit ad maximum et sanctissimum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus jussit sibi tradi virum (Liber II Maccabaeorum 14, 31)

  • quibus cum juramento dicentibus nescire se ubi esset qui quærebatur extendens manum ad templum (Liber II Maccabaeorum 14, 32)

  • juravit nisi mihi vinctum Judam tradideritis istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hoc Libero patri consecrabo (Liber II Maccabaeorum 14, 33)

  • tu Domine qui universitatis nullius indiges voluisti templum habitationis tuæ fieri in nobis (Liber II Maccabaeorum 14, 35)

  • exhortati itaque Judæ sermonibus bonis valde de quibus extolli possit impetus et animi juvenum confortari statuerunt dimicare et confligere fortiter ut virtus de negotiis judicaret eo quod civitas et sancta et templum periclitaretur (Liber II Maccabaeorum 15, 17)

  • linguam etiam impii Nicanoris præcisam jussit particulatim avibus dari manum autem dementis contra templum suspendi (Liber II Maccabaeorum 15, 33)

  • dixisti ædificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuæ aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio (Liber Sapientiae 9, 8)


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina