Fondare 14 Risultati per: Cadite grandinis

  • Cumque fugerent filios Israel et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque Azeca, et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israel. (Liber Iosue 10, 11)

  • Numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti, (Liber Iob 38, 22)

  • In magnitudine sua firmavit nubes, et confracti sunt lapides grandinis. Vox tonitrui eius tremefacit terram, (Liber Ecclesiasticus 43, 16)

  • Invocavit Altissimum potentem in oppugnando inimicos undique; et audivit illum magnus Dominus in saxis grandinis virtutis valde fortis. (Liber Ecclesiasticus 46, 6)

  • Ecce validus et fortis Domino sicut impetus grandinis, turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium, et deiciet in terram violenter. (Liber Isaiae 28, 2)

  • Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis, in turbine et in imbre et in lapide grandinis. (Liber Isaiae 30, 30)

  • “Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bibite et inebriamini et vomite; et cadite neque surgatis a facie gladii, quem ego mittam inter vos. (Liber Ieremiae 25, 27)

  • Dic ad eos, qui liniunt calce, quod casurus sit; erit enim imber inundans, et dabo lapides grandinis desuper irruentes et ventum procellae dissipantem. (Prophetia Ezechielis 13, 11)

  • Propterea haec dicit Dominus Deus: Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandinis in ira in consumptionem; (Prophetia Ezechielis 13, 13)

  • Et iudicabo eum peste et sanguine et imbre vehementi et lapidibus grandinis; ignem et sulphur pluam super eum et super exercitum eius et super populos multos, qui sunt cum eo, (Prophetia Ezechielis 38, 22)

  • Et disperdentur excelsa impietatis, peccatum Israel; spina et tribulus ascendet super aras eorum, et dicent montibus: “Operite nos!” et collibus: “Cadite super nos!”. (Prophetia Osee 10, 8)

  • Tunc incipient dicere montibus: “Cadite super nos!”, et collibus: “Operite nos!”, (Evangelium secundum Lucam 23, 30)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina