Fondare 279 Risultati per: Cunctis

  • et posuit praesidium in Syria Damasci, ut Syria quoque serviret sibi et offerret tributum. Adiuvitque eum Dominus in cunctis, ad quae perrexerat. (Liber I Paralipomenon 18, 6)

  • et constituit in Edom praesidium, ut serviret Idumaea David. Salvavitque Dominus David in cunctis, ad quae perrexerat. (Liber I Paralipomenon 18, 13)

  • Populum autem, qui erat in ea, eduxit et condemnavit ad operam lapicidinarum et ad secures et dolabras ferreas. Sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon et reversus est cum omni populo suo in Ierusalem. (Liber I Paralipomenon 20, 3)

  • Et dixit David: “Salomon filius meus puer parvulus est et tener; domus autem, quae aedificanda est Domino, talis esse debet, ut in cunctis regionibus nominetur et glorificetur. Praeparabo ergo ei necessaria”. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit impensas. (Liber I Paralipomenon 22, 5)

  • Filius, qui nascetur tibi, erit vir quietissimus; faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam Salomon vocabitur, et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus eius. (Liber I Paralipomenon 22, 9)

  • Praecepit quoque David cunctis principibus Israel, ut adiuvarent Salomonem filium suum: “ (Liber I Paralipomenon 22, 17)

  • Porro de Hebronitis Hasabias et fratres eius viri strenui mille septingenti erant magistratus Israel trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis; (Liber I Paralipomenon 26, 30)

  • universique regni eius et fortitudinis et temporum, quae transierunt sub eo sive in Israel sive in cunctis regnis terrarum. (Liber I Paralipomenon 29, 30)

  • igitur cunctis pariter et tubis et voce et cymbalis et organis et diversi generis musicorum concinentibus et vocem in sublime tollentibus, cum una voce Dominum laudare coepissent et dicere: “Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius”, impleta est domus Dei nube, (Liber II Paralipomenon 5, 13)

  • “A die qua eduxi populum meum de terra Aegypti non elegi civitatem de cunctis tribubus Israel, ut aedificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum, ut esset dux in populo meo Israel, (Liber II Paralipomenon 6, 5)

  • ut timeant te et ambulent in viis tuis cunctis diebus, quibus vivunt super faciem terrae, quam dedisti patribus nostris. (Liber II Paralipomenon 6, 31)

  • elegi enim et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus. (Liber II Paralipomenon 7, 16)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina