Fondare 279 Risultati per: Cunctis

  • evellam vos de terra mea, quam dedi vobis, et domum hanc, quam sanctificavi nomini meo, proiciam a facie mea et tradam eam in parabolam et in fabulam cunctis populis. (Liber II Paralipomenon 7, 20)

  • Sacerdotes autem et Levitae, qui erant in universo Israel, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis. (Liber II Paralipomenon 11, 13)

  • Sed sequentes eos et de cunctis tribubus Israel quicumque dederant cor suum, ut quaererent Dominum, Deum Israel, venerunt Ierusalem ad immolandum victimas Domino, Deo patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 11, 16)

  • Et sapienter filios suos dispersit in cunctis finibus Iudae et Beniamin in universis civitatibus muratis. Praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores. (Liber II Paralipomenon 11, 23)

  • Confortatus est igitur rex Roboam in Ierusalem atque regnavit. Quadraginta autem et unius anni erat, cum regnare coepisset, et decem septemque annis regnavit in Ierusalem urbe, quam elegit Dominus, ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israel. Nomenque matris eius Naama Ammanitis. (Liber II Paralipomenon 12, 13)

  • Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in verbis Semeiae prophetae et Addo videntis, genealogia quoque et bella, quae erant inter Roboam et Ieroboam cunctis diebus. (Liber II Paralipomenon 12, 15)

  • et abstulit e cunctis urbibus Iudae excelsa et thymiateria et regnavit in pace. (Liber II Paralipomenon 14, 4)

  • In temporibus illis non erat pax egredienti et ingredienti sed perturbatio magna multa in cunctis habitatoribus terrarum; (Liber II Paralipomenon 15, 5)

  • Excelsa autem derelicta sunt in Israel; attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius. (Liber II Paralipomenon 15, 17)

  • Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae, quae erant vallatae muris; praesidiaque disposuit in terra Iudae et in civitatibus Ephraim, quas ceperat Asa pater eius. (Liber II Paralipomenon 17, 2)

  • Constituitque iudices terrae in cunctis civitatibus Iudae munitis per singula loca. (Liber II Paralipomenon 19, 5)

  • ait: “Domine, Deus patrum nostrorum, tu es Deus in caelo et dominaris cunctis regnis gentium; in manu tua est fortitudo et potentia, nec quisquam tibi potest resistere. (Liber II Paralipomenon 20, 6)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina