Fondare 334 Risultati per: Iacob

  • Miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israel et requiescere eos faciet super humum suam; adiungetur advena ad eos et adhaerebit domui Iacob. (Liber Isaiae 14, 1)

  • Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob, et pinguedo carnis eius marcescet; (Liber Isaiae 17, 4)

  • Diebus futuris radices mittet Iacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis fructibus. (Liber Isaiae 27, 6)

  • Idcirco super hoc dimittetur iniquitas Iacob, et hic erit omnis fructus ablationis peccati eius: ut scilicet ponat omnes lapides altaris sicut lapides calcis comminutos, ne exstent luci et thymiateria. (Liber Isaiae 27, 9)

  • Propter hoc haec dicit Dominus ad domum Iacob, qui redemit Abraham: “Non modo confundetur Iacob, nec modo vultus eius erubescet; (Liber Isaiae 29, 22)

  • sed, cum viderit opera manuum mearum, in medio sui sanctificabunt nomen meum et sanctificabunt Sanctum Iacob et Deum Israel pavebunt, (Liber Isaiae 29, 23)

  • Quare dicis, Iacob, et loqueris, Israel: “Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo iudicium meum transit?”. (Liber Isaiae 40, 27)

  • Tu autem, Israel, serve meus, Iacob, quem elegi, semen Abraham amici mei, (Liber Isaiae 41, 8)

  • Noli timere, vermis Iacob, homines ex Israel. Ego auxiliabor tibi”, dicit Dominus et redemptor tuus, Sanctus Israel. (Liber Isaiae 41, 14)

  • Proferte causam vestram, dicit Dominus; afferte, si quid firmum habetis, dixit Rex Iacob. (Liber Isaiae 41, 21)

  • Quis dedit in direptionem Iacob et Israel vastantibus? Nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius. (Liber Isaiae 42, 24)

  • Et nunc haec dicit Dominus, qui creavit te, Iacob, et formavit te, Israel: “Noli timere, quia redemi te et vocavi te nomine tuo; meus es tu. (Liber Isaiae 43, 1)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina