Fondare 334 Risultati per: Iacob

  • Et dedit illi in praeceptis suis potestatem, in testamentis iudiciorum: docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare Israel. (Liber Ecclesiasticus 45, 21)

  • In lege Domini congregationem iudicavit, et visitavit Deus Iacob, et in fide sua probatus est propheta; (Liber Ecclesiasticus 46, 17)

  • Dedit autem reliquum Iacob et David de ipso stirpem. (Liber Ecclesiasticus 47, 25)

  • qui scriptus es paratus in tempora lenire iracundiam Domini ante furorem, convertere cor patris ad filium et restituere tribus Iacob. (Liber Ecclesiasticus 48, 10)

  • Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo; nam corroboraverunt Iacob et redemerunt eos in fide virtutis. (Liber Ecclesiasticus 49, 12)

  • Et ibunt populi multi et dicent: “Venite, et ascendamus ad montem Domini, ad domum Dei Iacob, ut doceat nos vias suas, et ambulemus in semitis eius”; quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem. (Liber Isaiae 2, 3)

  • Domus Iacob, venite, et ambulemus in lumine Domini. (Liber Isaiae 2, 5)

  • Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob, quia repleti sunt hariolis orientalibus et augures habuerunt ut Philisthim et manus alienis porrigunt. (Liber Isaiae 2, 6)

  • Et exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob, et praestolabor eum. (Liber Isaiae 8, 17)

  • Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel. (Liber Isaiae 9, 7)

  • Et erit in die illa: non adiciet residuum Israel et, qui effugerint de domo Iacob, inniti super eo, qui percutit eos, sed innitentur super Dominum, Sanctum Israel, in veritate. (Liber Isaiae 10, 20)

  • Reliquiae revertentur, reliquiae, inquam, Iacob, ad Deum fortem. (Liber Isaiae 10, 21)


“Reze pelos infiéis, pelos fervorosos, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais e temporais da Santa Igreja, nossa terna mãe. E faça uma oração especial por todos os que trabalham para a salvação das almas e para a glória do nosso Pai celeste.” São Padre Pio de Pietrelcina