Fondare 134 Risultati per: Iudicia
Iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae. (Liber Psalmorum 119, 106)
Voluntaria oris mei beneplacita sint, Domine, et iudicia tua doce me. (Liber Psalmorum 119, 108)
Misericordiae tuae multae, Domine; secundum iudicia tua vivifica me. (Liber Psalmorum 119, 156)
Principium verborum tuorum veritas, in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae. (Liber Psalmorum 119, 160)
Septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae. (Liber Psalmorum 119, 164)
Vivet anima mea et laudabit te, et iudicia tua adiuvabunt me. (Liber Psalmorum 119, 175)
Qui annuntiat verbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel. (Liber Psalmorum 147, 19)
Non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis. ALLELUIA. (Liber Psalmorum 147, 20)
Cogitationes iustorum iudicia, et consilia impiorum fraudulentia. (Liber Proverbiorum 12, 5)
Magna sunt enim iudicia tua et inenarrabilia; propter hoc indisciplinatae animae erraverunt. (Liber Sapientiae 17, 1)
Testamentum aeternum constituit cum illis et iustitiam et iudicia sua ostendit illis. (Liber Ecclesiasticus 17, 10)
Et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei. (Liber Ecclesiasticus 17, 24)