Fondare 134 Risultati per: Iudicia

  • Et faciam iudicia in Aegypto, et scient quia ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 30, 19)

  • et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam, ut in praeceptis meis ambuletis et iudicia mea custodiatis et operemini. (Prophetia Ezechielis 36, 27)

  • quia iustus es in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia iudicia tua veritas. (Prophetia Danielis 3, 27)

  • Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem, quia in veritate et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra. (Prophetia Danielis 3, 28)

  • Isti frequentabant domum Ioachim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia. (Prophetia Danielis 13, 6)

  • iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens et dimittens noxios, dicente Domino: “Innocentem et iustum non interficies”. (Prophetia Danielis 13, 53)

  • Mementote legis Moysi servi mei, cui mandavi in Horeb ad omnem Israel praecepta et iudicia. (Prophetia Malachiae 3, 22)

  • O altitudo divitiarum et sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! (Epistula ad Romanos 11, 33)

  • Saecularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad iudicandum? (Epistula I ad Corinthios 6, 4)

  • Iam quidem omnino defectio est vobis, quod iudicia habetis inter vosmetipsos! Quare non magis iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini? (Epistula I ad Corinthios 6, 7)

  • Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia? (Epistula Iacobi 2, 6)

  • Quis non timebit, Domine, et glorificabit nomen tuum? Quia solus Sanctus, quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo, quoniam iudicia tua manifestata sunt”. (Apocalypsis Ioannis 15, 4)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina