Fondare 217 Risultati per: Latin Verse Bible Study: De lege legis

  • nunc autem soluti sumus a lege, mortui ei, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate Spiritus et non in vetustate litterae. (Epistula ad Romanos 7, 6)

  • Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; sine lege enim peccatum mortuum erat. (Epistula ad Romanos 7, 8)

  • Ego autem vivebam sine lege aliquando; sed, cum venisset mandatum, peccatum revixit, (Epistula ad Romanos 7, 9)

  • video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. (Epistula ad Romanos 7, 23)

  • lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis. (Epistula ad Romanos 8, 2)

  • ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum. (Epistula ad Romanos 8, 4)

  • finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti. (Epistula ad Romanos 10, 4)

  • Moyses enim scribit de iustitia, quae ex lege est: “Qui fecerit homo, vivet in eis”. (Epistula ad Romanos 10, 5)

  • Dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo legis est dilectio. (Epistula ad Romanos 13, 10)

  • Scriptum est enim in Lege Moysis: “Non alligabis os bovi trituranti”. Numquid de bobus cura est Deo? (Epistula I ad Corinthios 9, 9)

  • Et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer; his, qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege, ut eos, qui sub lege erant, lucri facerem; (Epistula I ad Corinthios 9, 20)

  • his, qui sine lege erant, tamquam sine lege essem, cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi, ut lucri facerem eos, qui sine lege erant; (Epistula I ad Corinthios 9, 21)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina