Fondare 217 Risultati per: Latin Verse Bible Study: De lege legis

  • In lege scriptum est: “In aliis linguis et in labiis aliorum loquar populo huic, et nec sic exaudient me”, dicit Dominus. (Epistula I ad Corinthios 14, 21)

  • scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro. (Epistula ad Galatas 2, 16)

  • Hoc solum volo a vobis discere: Ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei? (Epistula ad Galatas 3, 2)

  • Qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis, ex operibus legis an ex auditu fidei? (Epistula ad Galatas 3, 5)

  • Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt; scriptum est enim: “Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea”. (Epistula ad Galatas 3, 10)

  • Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est, quia iustus ex fide vivet; (Epistula ad Galatas 3, 11)

  • Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: “Maledictus omnis, qui pendet in ligno”, (Epistula ad Galatas 3, 13)

  • Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donavit Deus. (Epistula ad Galatas 3, 18)

  • Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia. (Epistula ad Galatas 3, 21)

  • Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae revelanda erat. (Epistula ad Galatas 3, 23)

  • at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, (Epistula ad Galatas 4, 4)

  • ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. (Epistula ad Galatas 4, 5)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina