Fondare 617 Risultati per: Levi de filiis

  • Erat enim timor pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et cognatis in minore parte iacens, maximus vero et primus pro sanctificato templo. (Liber II Maccabaeorum 15, 18)

  • ludens in orbe terrarum, et deliciae meae esse cum filiis hominum. (Liber Proverbiorum 8, 31)

  • In timore Domini fiducia fortis, et filiis eius erit spes. (Liber Proverbiorum 14, 26)

  • Servus sapiens dominabitur filiis inhonestis et inter fratres hereditatem dividet. (Liber Proverbiorum 17, 2)

  • et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus, quae fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. (Liber Ecclesiastes 1, 13)

  • Tractavi in corde meo detinere in vino carnem meam, cum cor meum duceretur in sapientia, et amplecti stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, ut faciant sub sole paucis diebus vitae suae. (Liber Ecclesiastes 2, 3)

  • Vidi occupationem, quam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. (Liber Ecclesiastes 3, 10)

  • Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus et ostenderet eos in semetipsis similes esse bestiis. (Liber Ecclesiastes 3, 18)

  • Et de substantiis et de nuptiis et de filiis votum faciens, non erubescit loqui cum illo, quod sine anima est, et pro sanitate quidem infirmum deprecatur (Liber Sapientiae 13, 17)

  • Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris firmavit in filios. (Liber Ecclesiasticus 3, 3)

  • Qui honorat patrem suum, iucundabitur in filiis et in die orationis suae exaudietur; (Liber Ecclesiasticus 3, 6)

  • Sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit inquirentes se. (Liber Ecclesiasticus 4, 12)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina