Fondare 45 Risultati per: Plena
Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo; ideo magnificati sunt et ditati, (Liber Ieremiae 5, 27)
Nam et fratres tui et domus patris tui, etiam ipsi fraudulenter egerunt adversum te et clamaverunt post te plena voce; ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona”. (Liber Ieremiae 12, 6)
Rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono, et posita erat arula coram eo plena prunis; (Liber Ieremiae 36, 22)
ALEPH. Quomodo sedet sola civitas plena populo! Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo. (Lamentationes 1, 1)
et facient ex illo catenas; quoniam terra plena est iudicio sanguinum, et civitas plena iniquitate. (Prophetia Ezechielis 7, 23)
Et omne corpus eorum et terga et manus et pennae et rotae plena erant oculis in circuitu illis quattuor; (Prophetia Ezechielis 10, 12)
Crescentem quasi germen agri dedi te, et crevisti et grandis effecta es et pervenisti ad mundum muliebrem: ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit; sed eras nuda et confusione plena. (Prophetia Ezechielis 16, 7)
Et post omnes abominationes tuas et fornicationes non es recordata dierum adulescentiae tuae, quando eras nuda et confusione plena, palpitans in sanguine tuo. (Prophetia Ezechielis 16, 22)
et dices: Haec dicit Dominus Deus: Aquila grandis magnarum alarum, longo pennarum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum et tulit cacumen cedri; (Prophetia Ezechielis 17, 3)
“Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Ierusalem: “Euge, confracta est porta populorum! Conversa est ad me; quae erat plena, deserta est”, (Prophetia Ezechielis 26, 2)
Et dabo ignem in Aegypto; quasi parturiens dolebit Sin, et in No scissura erit, et contra Memphin hostes plena die. (Prophetia Ezechielis 30, 16)
Et corrues plena die, et corruet etiam propheta tecum nocte; et perdam matrem tuam. (Prophetia Osee 4, 5)