Fondare 45 Risultati per: Plena
Vae, civitas sanguinum, universa mendacii praeda plena! Non recedet a te rapina. (Prophetia Nahum 3, 1)
Deus a Theman veniet, et Sanctus de monte Pharan. — Selah. Operit caelos gloria eius, et laudis eius plena est terra. (Prophetia Habacuc 3, 3)
Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris quidem parent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 27)
Et ingressus ad eam dixit: “Ave, gratia plena, Dominus tecum”. (Evangelium secundum Lucam 1, 28)
In Ioppe autem erat quaedam discipula nomine Tabitha, quae interpretata dicitur Dorcas; haec erat plena operibus bonis et eleemosynis, quas faciebat. (Actus Apostolorum 9, 36)
linguam autem nullus hominum domare potest, inquietum malum, plena veneno mortifero. (Epistula Iacobi 3, 8)
Quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans, sine simulatione; (Epistula Iacobi 3, 17)
Esto vigilans et confirma cetera, quae moritura erant, non enim invenio opera tua plena coram Deo meo; (Apocalypsis Ioannis 3, 2)
et in conspectu throni tamquam mare vitreum simile crystallo. Et in medio throni et in circuitu throni quattuor animalia, plena oculis ante et retro: (Apocalypsis Ioannis 4, 6)