Fondare 158 Risultati per: Vinea lignum igni

  • Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non defluet, et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur. (Liber Psalmorum 1, 3)

  • Incenderunt igni sanctuarium tuum, in terram polluerunt tabernaculum nominis tui; (Liber Psalmorum 74, 7)

  • Incensa est igni et suffossa; ab increpatione vultus tui peribunt. (Liber Psalmorum 80, 17)

  • Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum. (Liber Psalmorum 105, 33)

  • Et fugerunt usque ad turres, quae erant in agris Azoti, et succendit eas igni; et ceciderunt ex illis duo milia virorum. Et reversus est in Iudaeam in pace. (Liber I Maccabaeorum 16, 10)

  • Lignum vitae est his, qui apprehenderint eam; et, qui tenuerit eam, beatus. (Liber Proverbiorum 3, 18)

  • Fructus iusti lignum vitae; et suscipit animas, qui sapiens est. (Liber Proverbiorum 11, 30)

  • Spes, quae differtur, affligit animam, lignum vitae desiderium veniens. (Liber Proverbiorum 13, 12)

  • Lingua placabilis lignum vitae, sed obliquitas in ea conteret spiritum. (Liber Proverbiorum 15, 4)

  • Si repletae fuerint nubes, imbrem super terram effundent; si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. (Liber Ecclesiastes 11, 3)

  • Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium et inspicerem, si floruisset vinea, et germinassent mala punica. (Canticum Canticorum 6, 11)

  • mane properabimus ad vineas, videbimus; si floruit vinea, si flores aperiuntur, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi amores meos. (Canticum Canticorum 7, 13)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina