Fondare 301 Risultati per: civitatem

  • exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor Deus. (Epistula ad Hebraeos 11, 10)

  • nunc autem meliorem appetunt, id est caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem. (Epistula ad Hebraeos 11, 16)

  • Sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem caelestem, et multa milia angelorum, frequentiam (Epistula ad Hebraeos 12, 22)

  • non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. (Epistula ad Hebraeos 13, 14)

  • Age nunc, qui dicitis: “Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus”; (Epistula Iacobi 4, 13)

  • Atrium autem, quod est foris templum, eice foras et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus. (Apocalypsis Ioannis 11, 2)

  • Et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sescenta. (Apocalypsis Ioannis 14, 20)

  • Et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam. Et descendit ignis de caelo et devoravit eos; (Apocalypsis Ioannis 20, 9)

  • Et civitatem sanctam Ierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. (Apocalypsis Ioannis 21, 2)

  • Et sustulit me in spiritu super montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem descendentem de caelo a Deo, (Apocalypsis Ioannis 21, 10)

  • Et, qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundinem auream, ut metiretur civitatem et portas eius et murum eius. (Apocalypsis Ioannis 21, 15)

  • Et civitas in quadro posita est, et longitudo eius tanta est quanta et latitudo. Et mensus est civitatem arundine per stadia duodecim milia; longitudo et latitudo et altitudo eius aequales sunt. (Apocalypsis Ioannis 21, 16)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina