Fondare 301 Risultati per: civitatem

  • Cumque elevasset acinacem ex adverso civitatis, insidiae, quae latebant, surrexerunt confestim et currentes ad civitatem ceperunt et cito succenderunt eam. (Liber Iosue 8, 19)

  • Siquidem et illi, qui ceperant et succenderant civitatem, egressi sunt ex urbe in occursum eorum et hostes medios habuerunt. Cum ergo ex utraque parte adversarii caederentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur, (Liber Iosue 8, 22)

  • Igitur, omnibus habitatoribus Hai interfectis, qui Israelem ad deserta tendentem fuerant persecuti, et in eodem loco gladio corruentibus, reversi filii Israel percusserunt civitatem ore gladii. (Liber Iosue 8, 24)

  • revertiturque in Rama usque ad civitatem munitissimam Tyrum et revertitur in Hosa; suntque exitus eius in mare; Mahaleb, Achazib (Liber Iosue 19, 29)

  • iuxta praeceptum Domini, urbem quam postulavit: Thamnathsare in monte Ephraim. Et aedificavit civitatem habitavitque in ea. (Liber Iosue 19, 50)

  • Et habitabit in civitate illa, donec stet ante coetum ad iudicium, causam reddens facti sui, donec moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore. Tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem suam et domum suam, de qua fugerat”. (Liber Iosue 20, 6)

  • Dederunt ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lobnam cum suburbanis suis (Liber Iosue 21, 13)

  • Filiis quoque Gerson levitici generis dederunt de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Golan in Basan et Astharoth cum suburbanis suis: civitates duas. (Liber Iosue 21, 27)

  • Oppugnantes ergo filii Iudae Ierusalem ceperunt eam; et percusserunt in ore gladii tradentes incendio civitatem. (Liber Iudicum 1, 8)

  • Qui dimissus abiit in terram Hetthim et aedificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam, quae ita appellatur usque in praesentem diem. (Liber Iudicum 1, 26)

  • et misit clam ad Abimelech nuntios dicens: “Ecce Gaal filius Ebed venit in Sichimam cum fratribus suis et excitant adversum te civitatem. (Liber Iudicum 9, 31)

  • Et primo mane, oriente sole, irrue super civitatem; illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei, quod potueris”. (Liber Iudicum 9, 33)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina