Fondare 246 Risultati per: et generationes Ioseph

  • Accessit quoque Lia cum liberis suis et, cum similiter adorassent, extremi Ioseph et Rachel adoraverunt. (Liber Genesis 33, 7)

  • Filii Rachel: Ioseph et Beniamin. (Liber Genesis 35, 24)

  • Hae sunt autem generationes Esau. Ipse est Edom. (Liber Genesis 36, 1)

  • Hae autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir, (Liber Genesis 36, 9)

  • Hae sunt generationes Iacob. Ioseph, cum decem et scptem esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer; et erat cum filiis Bilhae et Zelphae uxorum patris sui; detulitque patri malam eorum famam. (Liber Genesis 37, 2)

  • Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum; fecitque ei tunicam talarem. (Liber Genesis 37, 3)

  • dixit Israel ad Ioseph: “Fratres tui pascunt oves in Sichimis; veni, mittam te ad eos”. Quo respondente: (Liber Genesis 37, 13)

  • Dixitque ei vir: “Recesserunt de loco isto; audivi autem eos dicentes: "Eamus in Dothain"”. Perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain. (Liber Genesis 37, 17)

  • Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes Ioseph de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis viginti argenteis. Qui duxerunt eum in Aegyptum. (Liber Genesis 37, 28)

  • Quam cum agnovisset pater, ait: “Tunica filii mei est; fera pessima comedit eum, bestia devoravit Ioseph”. (Liber Genesis 37, 33)

  • Madianitae autem vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphari eunucho pharaonis, magistro satellitum. (Liber Genesis 37, 36)

  • Igitur Ioseph ductus est in Aegyptum; emitque eum Pu tiphar eunuchus pharaonis, princeps satellitum, vir Aegyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat. (Liber Genesis 39, 1)


“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina