Fondare 246 Risultati per: et generationes Ioseph

  • Respondit Ioseph: “Haec est interpretatio somnii: tria canistra, tres adhuc dies sunt, (Liber Genesis 40, 18)

  • alterum suspendit in patibulo, sicut interpretatus erat eis Ioseph. (Liber Genesis 40, 22)

  • Attamen praepositus pincernarum non est recordatus Ioseph, sed oblitus est interpretis sui. (Liber Genesis 40, 23)

  • Protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac, veste mutata, obtulerunt ei. (Liber Genesis 41, 14)

  • Respondit Ioseph: “Absque me Deus respondebit prospera pharaoni!”. (Liber Genesis 41, 16)

  • Respondit Ioseph: “Somnium regis unum est: quae facturus est, Deus ostendit pharaoni. (Liber Genesis 41, 25)

  • Dixit ergo ad Ioseph: “Quia ostendit tibi Deus omnia, quae locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero? (Liber Genesis 41, 39)

  • Dixitque rursus pharao ad Ioseph: “Ecce, constitui te super universam terram Aegypti”. (Liber Genesis 41, 41)

  • Dixit quoque rex ad Ioseph: “Ego sum pharao; absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti”. (Liber Genesis 41, 44)

  • Vertitque nomen eius et vocavit eum lingua Aegyptiaca Saphaneth Phanec (quod interpretatur Salvator mundi) deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Ioseph ad terram Aegypti (Liber Genesis 41, 45)

  • Nati sunt autem Ioseph filii duo, antequam veniret fames, quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos. (Liber Genesis 41, 50)

  • coeperunt venire septem anni inopiae, quos praedixerat Ioseph, et in universo orbe fames praevaluit; in cuncta autem terra Aegypti erat panis. (Liber Genesis 41, 54)


“Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu. A ascensão ao Calvário, se não for alegre, deve ao menos ser resignada!” São Padre Pio de Pietrelcina