Fondare 200 Risultati per: facies

  • Et, si speras corde tuo quoniam non capientur, non concidat facies tua. Locutus sum, et nihil decidet verborum meorum”. (Liber Iudith 6, 9)

  • Qui cum vidissent eam, et erat mutata facies eius, et vestem mutatam, mirati sunt valde et dixerunt ei: (Liber Iudith 10, 7)

  • Et vivit Dominus, qui custodivit me in via mea, qua profecta sum, quoniam seduxit eum facies mea in perditionem eius, et non fecit peccatum mecum in coinquinationem et confusionem”. (Liber Iudith 13, 16)

  • Et factum est, cum vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu; quae accedens tetigit summitatem virgae eius. (2a) Cumque regio fulgeret habitu et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas (2b) et super unam quidem innitebatur, quasi in deliciis; (2c) altera autem sequebatur dominam defluentia in humum indumenta sustentans. (2d) Ipsa autem roseo vultu colore perfusa et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum et mortis timore contractum. (2e) Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit in aula interiore contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui indutus vestibus regiis auroque fulgens et pretiosis lapidibus; eratque terribilis aspectu, et virga aurea in manu eius. (2f) Cumque elevasset faciem, vidit eam sicut taurus in impetu irae suae et cogitans eam perdere clamavit ambiguus: “Quis ausus est introire in aulam non vocatus?”. Et regina corruit et, in pallorem colore mutato, lassa se reclinavit super caput ancillulae, quae antecedebat. (2g) Convertitque Iudaeorum Deus et universae creaturae Dominus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio; et sustentans eam ulnis suis, donec rediret ad se, verbis pacificis ei blandiebatur: (2h) “Quid habes, Esther regina, soror mea et consors regni? Ego sum frater tuus, noli metuere. (2i) Non morieris; non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est. (2k) Accede!”. (2l) Et elevans auream virgam posuit super collum eius et osculatus est eam et ait: “Loquere mihi”. (2m) Quae respondit: “Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae; (2n) valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum”. (2o) Cumque loqueretur, rursus corruit et paene exanimata est. (2p) Rex autem turbabatur, et omnes ministri eius. (Liber Esther 5, 2)

  • Excelsior caelo est, et quid facies? Profundior inferno, et quid cognosces? (Liber Iob 11, 8)

  • Facies mea rubuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt; (Liber Iob 16, 16)

  • Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. (Liber Iob 22, 23)

  • Si peccaveris, quid facies ei? Et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum? (Liber Iob 35, 6)

  • Numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me, ut tu iustificeris? (Liber Iob 40, 8)

  • Absconde eos in pulvere simul et facies eorum claude in fovea; (Liber Iob 40, 13)

  • Notas mihi facies vias vitae, plenitudinem laetitiae cum vultu tuo, delectationes in dextera tua usque in finem. (Liber Psalmorum 16, 11)

  • Quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis. (Liber Psalmorum 18, 28)


“Que Maria sempre enfeite sua alma com as flores e o perfume de novas virtudes e coloque a mão materna sobre sua cabeça. Fique sempre e cada vez mais perto de nossa Mãe celeste, pois ela é o mar que deve ser atravessado para se atingir as praias do esplendor eterno no reino do amanhecer.” São Padre Pio de Pietrelcina