Fondare 200 Risultati per: facies

  • quod autem egressum est de labiis tuis, observabis et facies, sicut promisisti Domino Deo tuo: propria voluntate et ore tuo locutus es. (Liber Deuteronomii 23, 24)

  • audies vocem eius et facies mandata atque praecepta, quae ego praecipio tibi”. (Liber Deuteronomii 27, 10)

  • Mittet Dominus super te maledictionem et conturbationem et increpationem in omnia opera tua, quae facies, donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas, in quibus reliquisti me. (Liber Deuteronomii 28, 20)

  • Audient Chananaei et omnes habitatores terrae ac pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra. Et quid facies magno nomini tuo?”. (Liber Iosue 7, 9)

  • Et, si vixero, facies mihi misericordiam Domini; si vero mortuus fuero, (Liber I Samuelis 20, 14)

  • Ait ergo Saul ad David: “Benedictus tu, fili mi David; et quidem faciens facies et potens poteris”. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum. (Liber I Samuelis 26, 25)

  • Et populum pauperem salvum facies et oculos superborum humiliabis, (Liber II Samuelis 22, 28)

  • Facies ergo iuxta sapientiam tuam et non deduces canitiem eius pacifice ad inferos. (Liber I Regum 2, 6)

  • tu exaudies in caelo et facies et iudicabis servos tuos condemnans impium et reddens viam suam super caput eius iustificansque iustum et retribuens ei secundum iustitiam suam. (Liber I Regum 8, 32)

  • tu audies in caelo in loco habitationis tuae et repropitiaberis et facies, ut des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris cor eius, quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum, (Liber I Regum 8, 39)

  • tu exaudies in caelo in loco habitationis tuae et facies omnia, pro quibus invocaverit te alienigena, ut sciant universi populi terrarum nomen tuum et timeant te, sicut populus tuus Israel, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam aedificavi. (Liber I Regum 8, 43)

  • exaudies in caelo orationes eorum et preces eorum et facies iudicium eorum. (Liber I Regum 8, 45)


“O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança.” São Padre Pio de Pietrelcina