Fondare 200 Risultati per: facies

  • Et verterunt ad me terga et non facies, cum docerem eos diluculo consurgens et erudiens, et nollent audire, ut acciperent disciplinam. (Liber Ieremiae 32, 33)

  • “Tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali facias, sed, ut voluerit, sic facies ei”. (Liber Ieremiae 39, 12)

  • Et assumam reliquias Iudae, qui posuerunt facies suas, ut ingrederentur terram Aegypti et peregrinarentur ibi, et consumentur omnes in terra Aegypti: cadent in gladio et in fame et consumentur a minimo usque ad maximum, in gladio et in fame morientur; et erunt in exsecrationem et in stuporem et in maledictionem et in opprobrium. (Liber Ieremiae 44, 12)

  • De Sion interrogabunt, ad cuius viam facies eorum: “Venite, et apponamur ad Dominum foedere sempiterno, quod nulla oblivione delebitur”. (Liber Ieremiae 50, 5)

  • “Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium; operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini”. (Liber Ieremiae 51, 51)

  • HETH. Denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis: adhaesit cutis eorum ossibus, aruit et facta est quasi lignum. (Lamentationes 4, 8)

  • PHE. Facies Domini dispersit eos, non addet ut respiciat eos; facies sacerdotum non respexerunt neque senum miserti sunt. (Lamentationes 4, 16)

  • Principes manu eorum suspensi sunt; facies senum honorem non habuerunt. (Lamentationes 5, 12)

  • Nigrae fiunt facies eorum a fumo, qui in domo fit. (Liber Baruch 6, 20)

  • Quattuor facies uni et quattuor pennae uni; (Prophetia Ezechielis 1, 6)

  • Et manus hominis erant sub pennis eorum in quattuor partibus. Facies autem et pennae illorum quattuor: (Prophetia Ezechielis 1, 8)

  • Similitudo autem vultus eorum: facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quattuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quattuor et facies aquilae ipsorum quattuor. (Prophetia Ezechielis 1, 10)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina