Fondare 149 Risultati per: finem diei
et ab eo, qui fecit illum, recessit cor eius. Quoniam initium omnis peccati est superbia, qui tenuerit illam, ebulliet maledictum, et subvertet eum in finem. (Liber Ecclesiasticus 10, 15)
Propterea mirabiles fecit Dominus plagas malorum et destruxit eos usque in finem. (Liber Ecclesiasticus 10, 16)
et, si humiliatus vadat curvus, adice animum tuum et custodi te ab illo et fias ei sicut qui extergit speculum, et cognosces quoniam in finem aeruginavit. (Liber Ecclesiasticus 12, 11)
Non defrauderis a bono diei, et particula desiderii boni non te praetereat. (Liber Ecclesiasticus 14, 14)
A luna signum diei festi; luminare, quod minuitur in consummatione. (Liber Ecclesiasticus 43, 7)
Et, postquam dormivit, prophetavit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem suam de terra in prophetia ad delendam impietatem gentis. (Liber Ecclesiasticus 46, 23)
Et finem habuit Salomon cum patribus suis (Liber Ecclesiasticus 47, 26)
et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia. (Liber Isaiae 4, 6)
Non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem, nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores accubare facient ibi, (Liber Isaiae 13, 20)
Non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea deficeret, halitus, quem ego feci. (Liber Isaiae 57, 16)
Numquid irascetur in perpetuum aut perseverabit in finem?”. Ecce locuta es et fecisti mala et praevaluisti”. (Liber Ieremiae 3, 5)
Haec dicit Dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis, qui turbat mare, et fremunt fluctus eius, Dominus exercituum nomen illi: (Liber Ieremiae 31, 35)