Fondare 97 Risultati per: igne

  • Deus, impolluta via eius, eloquia Domini igne examinata; protector est omnium sperantium in se. (Liber Psalmorum 18, 31)

  • arcum conteret et confringet arma et scuta comburet igne. (Liber Psalmorum 46, 10)

  • Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. (Liber Psalmorum 66, 10)

  • Et accepit spolia civitatis et succendit eam igne et destruxit domos eius et muros eius in circuitu; (Liber I Maccabaeorum 1, 31)

  • Et libros legis, quos invenerunt, combusserunt igne scindentes eos; (Liber I Maccabaeorum 1, 56)

  • Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eius igne cum omnibus, qui intus erant. (Liber I Maccabaeorum 5, 5)

  • Et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosora repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igne; (Liber I Maccabaeorum 5, 28)

  • Et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam. Et occidit omnem masculinum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igne. (Liber I Maccabaeorum 5, 35)

  • Et occupaverunt ipsam civitatem et fanum succenderunt igne cum omnibus, qui erant in ipso; et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iudae. (Liber I Maccabaeorum 5, 44)

  • Et declinavit Iudas in Azotum terram alienigenarum et diruit aras eorum et sculptilia deorum ipsorum succendit igne et expoliavit exuvias civitatum. Et reversus est in terram Iudae. (Liber I Maccabaeorum 5, 68)

  • Et venerunt per Idumaeam et applicuerunt ad Bethsuram. Et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igne et pugnaverunt viriliter. (Liber I Maccabaeorum 6, 31)

  • Et succendit Ionathas Azotum et civitates, quae erant in circuitu eius, et accepit spolia eorum et templum Dagon et omnes, qui fugerunt in illud, succendit igne. (Liber I Maccabaeorum 10, 84)


“Se você não entrega seu coração a Deus, o que lhe entrega?” “Você deve seguir outra estrada. Tire de seu coração todas as paixões deste mundo, humilhe-se na poeira e reze! Dessa forma, certamente você encontrará Deus, que lhe dará paz e serenidade nesta vida e a eterna beatitude na próxima.” São Padre Pio de Pietrelcina