Fondare 97 Risultati per: igne

  • Et cum iam per omnia inutilis factus esset, iussit eum igne admoveri adhuc spirantem et torreri in sartagine. Cum autem vapor sartaginis diu diffunderetur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter ita dicentes: (Liber II Maccabaeorum 7, 5)

  • Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus. (Liber Proverbiorum 17, 3)

  • Haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim; (Liber Sapientiae 10, 6)

  • Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat, (Liber Sapientiae 16, 27)

  • quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. (Liber Ecclesiasticus 2, 5)

  • Sacrificium ipsius consumitur igne cotidie iuge bis. (Liber Ecclesiasticus 45, 17)

  • quasi ignis effulgens et tus ardens in igne, (Liber Ecclesiasticus 50, 9)

  • Et erunt populi fornaces calcis: spinae congregatae igne comburentur. (Liber Isaiae 33, 12)

  • Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit tremor impios. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? (Liber Isaiae 33, 14)

  • Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te, (Liber Isaiae 43, 2)

  • Medium eius comburit igne et medio eius carnes assat, manducat assaturam et saturatur et calefit et dicit: “Vah, calefactus sum, vidi focum”. (Liber Isaiae 44, 16)

  • Non recogitant in corde suo, scientia et intellegentia carent, ut dicant: “Medietatem eius combussi igne et coxi super carbones eius panes, coxi carnes et comedi et de reliquo eius abominationem faciam; ante truncum ligni procidam?”. (Liber Isaiae 44, 19)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina