Fondare 488 Risultati per: iustitiam Dei remissionem Nam veniam. Gratia Dei divina sapientia
Os meum annuntiabit iustitiam tuam, tota die salutare tuum: quae dinumerare nescivi. (Liber Psalmorum 71, 15)
Veniam ad potentias Domini; Domine, memorabor iustitiae tuae solius. (Liber Psalmorum 71, 16)
sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint, qui quaerunt mala mihi. (Liber Psalmorum 71, 24)
Salomonis. Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis; (Liber Psalmorum 72, 1)
Afferant montes pacem populo, et colles iustitiam. (Liber Psalmorum 72, 3)
Quia ad iustitiam revertetur iudicium, et sequentur illam omnes, qui recto sunt corde. (Liber Psalmorum 94, 15)
Annuntiaverunt caeli iustitiam eius, et viderunt omnes populi gloriam eius. (Liber Psalmorum 97, 6)
Notum fecit Dominus salutare suum, in conspectu gentium revelavit iustitiam suam. (Liber Psalmorum 98, 2)
Rex potens iudicium diligit: tu statuisti, quae recta sunt, iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti. (Liber Psalmorum 99, 4)
Quam multiplicata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti, impleta est terra creatura tua. (Liber Psalmorum 104, 24)
Beati, qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore. (Liber Psalmorum 106, 3)
et reputatum est ei in iustitiam in generationem et generationem usque in sempiternum. (Liber Psalmorum 106, 31)