Fondare 131 Risultati per: mensis

  • Et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israel, ut agantur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo, a quinta et vicesima die mensis Casleu, cum laetitia et gaudio. (Liber I Maccabaeorum 4, 59)

  • Et commiserunt exercitus proelium tertia decima die mensis Adar; et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in proelio. (Liber I Maccabaeorum 7, 43)

  • Et intraverunt in eam tertia et vicesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israel. (Liber I Maccabaeorum 13, 51)

  • Simon autem perambulans civitates, quae erant in regione, et sollicitudinem gerens earum descendit in Iericho ipse et Matthathias et Iudas filii eius, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo, hic est mensis Sabath. (Liber I Maccabaeorum 16, 14)

  • Et nunc ut frequentetis dies Scenopegiae mensis Casleu, (Liber II Maccabaeorum 1, 9)

  • Facturi igitur quinta et vicesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis, ut et vos quoque agatis diem Scenopegiae et ignis, qui datus est, quando Nehemias, aedificato templo et altari, obtulit sacrificia. (Liber II Maccabaeorum 1, 18)

  • Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri templi vicesima quinta illius mensis, qui est Casleu. (Liber II Maccabaeorum 10, 5)

  • Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, mensis Iovis Corinthii die vicesima et quarta”. (Liber II Maccabaeorum 11, 21)

  • His igitur, qui commeant usque ad diem tricesimum mensis Xanthici, erit dextera cum securitate, (Liber II Maccabaeorum 11, 30)

  • Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quinta decima die”. (Liber II Maccabaeorum 11, 33)

  • Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quinta decima die mensis Xanthici”. (Liber II Maccabaeorum 11, 38)

  • Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate praeterire, habere autem celebrem tertiam decimam diem, mensis duodecimi — Adar dicitur voce Syriaca — pridie Mardochaei diei. (Liber II Maccabaeorum 15, 36)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina