Fondare 133 Risultati per: operatur caro

  • Artifex lignarius extendit normam, describit illud stilo, operatur illud scalpellis et circino describit illud quasi imaginem viri, quasi speciosum hominem, qui resideat in domo. (Liber Isaiae 44, 13)

  • Homini facta sunt ad comburendum; sumit ex eis, ut calefaciat, et succendit et coquit panes. De reliquo autem operatur deum et adorat; facit sculptile et curvatur ante illud. (Liber Isaiae 44, 15)

  • Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto sanguine suo inebriabuntur; et sciet omnis caro quia ego Dominus salvator tuus, et redemptor tuus Fortis Iacob”. (Liber Isaiae 49, 26)

  • Et erit: unoquoque novilunio et quovis sabbato veniet omnis caro, ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. (Liber Isaiae 66, 23)

  • “Iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem!”, dicit habitatio Sion. “Et sanguis meus super habitatores Chaldaeae!”, dicit Ierusalem. (Liber Ieremiae 51, 35)

  • Et dixi: “Heu, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta, et morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum caro immunda”. (Prophetia Ezechielis 4, 14)

  • Et videbit universa caro quia ego Domínus succendi eam, nec exstinguetur”. (Prophetia Ezechielis 21, 4)

  • ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem. (Prophetia Ezechielis 21, 10)

  • Folia eius pulcherrima, et fructus eius nimius, et esca universorum in ea. Subter eam habitabant bestiae agri, et in ramis eius conversabantur volucres caeli, et ex ea vescebatur omnis caro. (Prophetia Danielis 4, 9)

  • panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur tres hebdomades dierum. (Prophetia Danielis 10, 3)

  • Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo”. (Prophetia Zachariae 2, 17)

  • Et haec erit plaga, qua percutiet Dominus omnes gentes, quae pugnaverunt adversus Ierusalem: tabescet caro uniuscuiusque stantis super pedes suos, et oculi eius contabescent in foraminibus suis, et lingua eius contabescet in ore suo. (Prophetia Zachariae 14, 12)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina