Fondare 133 Risultati per: operatur caro

  • Omnis caro sicut vestimentum veterascet et sicut folium fructificans in arbore viridi: alia generantur, et alia deiciuntur; (Liber Ecclesiasticus 14, 18)

  • Omne opus corruptibile in fine deficiet, et, qui illud operatur, ibit cum illo; (Liber Ecclesiasticus 14, 20)

  • et omne opus electum iustificabitur, et, qui operatur illud, honorabitur in illo. (Liber Ecclesiasticus 14, 21)

  • Quid lucidius sole? Et hic deficiet. Aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? Et hoc arguetur. (Liber Ecclesiasticus 17, 30)

  • Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum, et, qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur; qui vero placet magnatis, effugiet iniquitatem. (Liber Ecclesiasticus 20, 30)

  • Ipse, cum caro sit, reservat iram et propitiationem petit a Deo? Quis exorabit pro delictis illius? (Liber Ecclesiasticus 28, 5)

  • Obaudite me, filii pii, et quasi rosa plantata super rivos aquarum florebit caro vestra; (Liber Ecclesiasticus 39, 17)

  • testamenta saeculi posita sunt apud illum, ne deleri posset diluvio omnis caro. (Liber Ecclesiasticus 44, 19)

  • Aegyptius homo et non Deus, et equi eorum caro et non spiritus; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet, cui praestatur auxilium, simulque omnes consumentur. (Liber Isaiae 31, 3)

  • et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est”. (Liber Isaiae 40, 5)

  • Vox dicentis: “Clama!”. Et dixi: “Quid clamabo?”. Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri; (Liber Isaiae 40, 6)

  • Faber ferrarius securim operatur in prunis et in malleis format illam et polit eam in brachio fortitudinis suae; esurit et deficit, non bibit aquam et lassescit. (Liber Isaiae 44, 12)


“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina