Fondare 87 Risultati per: portas

  • Et consurgentes viri Israel et Iudae vociferati sunt et persecuti Philisthaeos usque dum venirent ad Geth et usque ad portas Accaron. Cecideruntque vulnerati de Philisthim in via a Saarim usque ad Geth et usque ad Accaron. (Liber I Samuelis 17, 52)

  • David autem sedebat inter duas portas; speculator vero, qui ierat in solarium portae super murum, elevans oculos vidit hominem currentem solum (Liber II Samuelis 18, 24)

  • Fames si oborta fuerit in terra aut pestilentia aut uredo aut aurugo aut locusta vel bruchus, et afflixerit eum inimicus eius portas obsidens, omnis plaga, universa infirmitas, (Liber I Regum 8, 37)

  • In diebus eius aedificavit Hiel de Bethel Iericho; in Abiram primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo posuit portas eius, iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun. (Liber I Regum 16, 34)

  • Fames si orta fuerit in terra et pestilentia, uredo et aurugo et locusta et bruchus et hostes, vastatis regionibus, portas eius obsederint, omnisque plaga et infirmitas presserit, (Liber II Paralipomenon 6, 28)

  • Exstruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem, civitates munitas habentes muros et portas et vectes, (Liber II Paralipomenon 8, 5)

  • Porro cantores filii Asaph stabant in loco suo, iuxta praeceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis; ianitores vero per portas singulas observabant, ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio, quia fratres eorum Levitae paraverunt eis cibos. (Liber II Paralipomenon 35, 15)

  • et epistulam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut contignare possim portas turris domus et muri civitatis et domus, in qua habitabo”. Et dedit mihi rex, quia manus Dei mei bona super me. (Liber Nehemiae 2, 8)

  • Et egressus sum per portam Vallis nocte et ad fontem Draconis et portam Sterquilinii et considerabam murum Ierusalem dissipatum et portas eius consumptas igne. (Liber Nehemiae 2, 13)

  • Et ingressus sum domum Semeiae filii Dalaiae filii Meetabel, ubi erat detentus. Qui ait: “Tractemus nobiscum in domo Dei, in medio templi, et claudamus portas aedis, quia venturi sunt, ut interficiant te; utique nocte venturi sunt ad occidendum te”. (Liber Nehemiae 6, 10)

  • Matthania et Becbecia, Abdia, Mosollam, Telmon, Accub ianitores ad custodiam horreorum iuxta portas. (Liber Nehemiae 12, 25)

  • Et mundati sunt sacerdotes et Levitae et mundaverunt populum et portas et murum. (Liber Nehemiae 12, 30)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina