Fondare 87 Risultati per: portas

  • Si autem non audieritis me, ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus intrantes per portas Ierusalem in die sabbati, succendam ignem in portis eius, et devorabit domos Ierusalem et non exstinguetur”. (Liber Ieremiae 17, 27)

  • et dices: Audi verbum Domini, rex Iudae, qui sedes super solium David, tu et servi tui et populus tuus, qui ingredimini per portas istas. (Liber Ieremiae 22, 2)

  • Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus huius reges, sedentes de genere David super thronum eius et ascendentes currus et equos, ipsi et servi et populus eorum. (Liber Ieremiae 22, 4)

  • Sepultura asini sepelietur, tractus et proiectus longe extra portas Ierusalem”. (Liber Ieremiae 22, 19)

  • LAMED. Non crediderunt reges terrae et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Ierusalem. (Lamentationes 4, 12)

  • Ad dexteram eius facta est divinatio super Ierusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os ad caedem, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut aedificet munitiones. (Prophetia Ezechielis 21, 27)

  • Inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum, a sonitu equitum et rotarum et curruum movebuntur muri tui, dum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitus urbis dissipatae. (Prophetia Ezechielis 26, 10)

  • Cumque ingredientur portas atrii interioris, vestibus lineis induentur, nec ascendet super eos quidquam laneum, quando ministrant in portis atrii interioris et in domo. (Prophetia Ezechielis 44, 17)

  • In die cum stares ex adverso, quando capiebant alieni exercitum eius, et extranei ingrediebantur portas eius et super Ierusalem mittebant sortem, tu quoque eras quasi unus ex eis”. (Prophetia Abdiae 1, 11)

  • Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas. (Prophetia Zachariae 11, 1)

  • notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent; (Actus Apostolorum 9, 24)

  • noli gloriari adversus ramos; quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. (Epistula ad Romanos 11, 18)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina