Fondare 2304 Risultati per: quia

  • qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se quia sit Deus. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 4)

  • Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur, (Epistula I ad Timotheum 1, 8)

  • sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subiectis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis, (Epistula I ad Timotheum 1, 9)

  • Gratiam habeo ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit ponens in ministerio, (Epistula I ad Timotheum 1, 12)

  • qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate; (Epistula I ad Timotheum 1, 13)

  • Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum, (Epistula I ad Timotheum 4, 1)

  • Quia omnis creatura Dei bona, et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; (Epistula I ad Timotheum 4, 4)

  • in hoc enim laboramus et certamus, quia sperantes sumus in Deum vivum, qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium. (Epistula I ad Timotheum 4, 10)

  • habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt; (Epistula I ad Timotheum 5, 12)

  • Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doce et exhortare. (Epistula I ad Timotheum 6, 2)

  • Nihil enim intulimus in mundum, quia nec auferre quid possumus; (Epistula I ad Timotheum 6, 7)

  • Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor; scio enim, cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. (Epistula II ad Timotheum 1, 12)


“Quando te encontrares diante de Deus, na oração considera-te banhado na luz da verdade, fala-lhe se puderes, deixa simplesmente que te veja e não tenhas preocupação alguma”. São Padre Pio de Pietrelcina