Fondare 43 Risultati per: Aperuit
Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum ; sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. (Liber Isaiae 53, 7)
Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa iræ suæ, quoniam opus est Domino Deo exercituum, in terra Chaldæorum. (Liber Ieremiae 50, 25)
Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit. (Prophetia Danielis 13, 25)
Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, (Evangelium secundum Lucam 24, 45)
Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. (Evangelium secundum Ioannem 9, 14)
Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est. (Evangelium secundum Ioannem 9, 17)
quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus ; ipsum interrogate: ætatem habet, ipse de se loquatur. (Evangelium secundum Ioannem 9, 21)
Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? (Evangelium secundum Ioannem 9, 26)
Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos: (Evangelium secundum Ioannem 9, 30)
A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati. (Evangelium secundum Ioannem 9, 32)
Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur? (Evangelium secundum Ioannem 11, 37)
sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. (Evangelium secundum Ioannem 19, 34)