Fondare 176 Risultati per: Cedar Salomon Hiram

  • Complevitque Salomon domum Domini, et domum regis, et omnia quæ disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini, et in domo sua, et prosperatus est. (Liber II Paralipomenon 7, 11)

  • Expletis autem viginti annis postquam ædificavit Salomon domum Domini et domum suam, (Liber II Paralipomenon 8, 1)

  • civitates quas dederat Hiram Salomoni, ædificavit, et habitare ibi fecit filios Israël. (Liber II Paralipomenon 8, 2)

  • Balaath etiam et omnes urbes firmissimas quæ fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. Omnia quæcumque voluit Salomon atque disposuit, ædificavit in Jerusalem, et in Libano, et in universa terra potestatis suæ. (Liber II Paralipomenon 8, 6)

  • de filiis eorum, et de posteris, quos non interfecerant filii Israël, subjugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc. (Liber II Paralipomenon 8, 8)

  • Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum, (Liber II Paralipomenon 8, 12)

  • Omnes impensas præparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam. (Liber II Paralipomenon 8, 16)

  • Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram maris Rubri, quæ est in terra Edom. (Liber II Paralipomenon 8, 17)

  • Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem. (Liber II Paralipomenon 8, 18)

  • Et exposuit ei Salomon omnia quæ proposuerat: nec quidquam fuit, quod non perspicuum ei fecerit. (Liber II Paralipomenon 9, 2)

  • Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir, et ligna thyina, et gemmas pretiosissimas: (Liber II Paralipomenon 9, 10)

  • Rex autem Salomon dedit reginæ Saba cuncta quæ voluit, et quæ postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum: quæ reversa abiit in terram suam cum servis suis. (Liber II Paralipomenon 9, 12)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina