Fondare 176 Risultati per: Cedar Salomon Hiram

  • Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum, qui in singulis hastis expendebantur: (Liber II Paralipomenon 9, 15)

  • Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus: et deferebant inde aurum, et argentum, et ebur, et simias, et pavos. (Liber II Paralipomenon 9, 21)

  • Magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terræ præ divitiis et gloria. (Liber II Paralipomenon 9, 22)

  • Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis, et curruum equitumque duodecim millia: constituitque eos in urbibus quadrigarum, et ubi erat rex in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 9, 25)

  • Regnavit autem Salomon in Jerusalem super omnem Israël quadraginta annis. (Liber II Paralipomenon 9, 30)

  • Recessit itaque Sesac rex Ægypti ab Jerusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis: omniaque secum tulit, et clypeos aureos quos fecerat Salomon: (Liber II Paralipomenon 12, 9)

  • Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Israël sanctificabatur Domino, locutus est: Ponite arcam in sanctuario templi, quod ædificavit Salomon filius David rex Israël, nequaquam enim eam ultra portabitis: nunc autem ministrate Domino Deo vestro, et populo ejus Israël. (Liber II Paralipomenon 35, 3)

  • Et præparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum, sicut præcepit David rex Israël, et descripsit Salomon filius ejus. (Liber II Paralipomenon 35, 4)

  • Numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israël ? et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israël : et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenæ. (Liber Nehemiae 13, 26)

  • et ad gentes quæ sunt in Carmelo et Cedar, et inhabitantes Galilæam in campo magno Esdrelon, (Liber Iudith 1, 8)

  • Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! habitavi cum habitantibus Cedar ; (Liber Psalmorum 119, 5)

  • et tunc Dominus ostendet hæc, et apparebit majestas Domini, et nubes erit, sicut et Moysi manifestabatur, et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo, manifestabat hæc. (Liber II Maccabaeorum 2, 8)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina